10.Huic successit Tetricus senātor, quī Aquitāniam honōrepraesidīs administrāns absēns ā mīlitibus imperātōr ēlēctusest et apud Burdigalam purpuram sūmpsit. Sēditiōnēsmultās mīlitum pertulit. Sed dum haec in Galliā geruntur,in Oriente per Odenāthum Persae victī sunt. Dēfēnsā10Syriā, receptā Mesopotamiā ūsque ad Ctēsiphōntem Odenāthuspenetrāvit.Claudius Emperor, 268-270A.D.11.Ita Galliēnō rem pūblicam dēserente Rōmānum imperiumin Occidente per Postumum, per Odenāthum in Orienteservātum est. Galliēnus intereā Mediōlānī cum Valeriānō15frātre occīsus est imperiī annō nōnō, Claudiusque eī successitā mīlitibus ēlēctus, ā senātū appellatus Augustus. HīcGothōs Īllyricum Macedoniamque vāstantēs ingentī proeliōvīcit. Parcus vir ac modestus et iūstī[181]tenāx ac reī pūblicaegerendae idōneus, quī tamen intrā imperiī biennium morbō20interiit. Dīvus appellātus est. Senātus eum ingentī honōredecorāvit, scīlicet ut in cūriā clipeus ipsī aureus, item inCapitōliō statua aurea pōnerētur.Quintillus Emperor, 270A.D.12.Quintillus post eum, Claudī frāter, cōnsēnsū mīlitumimperātōr ēlēctus est, ūnicae moderātionīs[180]vir et25cīvīlitātis, aequandus frātrī vel praeponendus. Cōnsēnsū senātūs appellātusAugustus septimō decimō diē imperiī occīsus est.Aurelian Emperor, 270-275A.D.13.Post eum Aurēliānus suscēpit imperium, Dāciā Rīpēnsīoriundus, vir in bellō potēns, animī tamen immodicī et adcrūdēlitātem prōpēnsiōris. Is quoque Gothōs strēnuissimē5vīcit. Rōmānam diciōnem ad fīnēs prīstinōs variā bellōrumfēlīcitāte revocāvit. Superāvit in Galliā Tetricum apudCatalaunōs ipsō Tetricō prōdente exercitum suum, cūiusadsiduās sēditiōnēs ferre nōn poterat. Quīn etiam per litterāsoccultās Aurēliānum ita fuerat dēprecātus ut inter10alia versū[182]Vergiliānō uterētur: ‘Ēripe mē hīs, invicte,malīs.’ Zēnobiam quoque, quae occīsō Odenāthō marītōOrientem tenēbat, haud longē ab Antiochīā sine gravīproeliō cēpit, ingressusque Rōmam nōbilem triumphumquasi receptor Orientis Occidentisque ēgit praecēdentibus15currum Tetricō et Zēnobiā. Quī quidem Tetricus corrēctorLūcāniae posteā fuit ac prīvātus diūtissimē vīxit; Zēnobiaautem posterōs, quī adhūc manent, Rōmae relīquit.14.Hōc imperante etiam in urbe monētāriī rebellāvēruntvitiātīs pecūniīs et Fēlīcissimō rationālī interfectō. Quōs20Aurēliānus victōs ultimā crūdēlitāte compescuit. Plūrimōsnōbilēs capite[183]damnāvit. Saevus et sanguinārius ac necessāriusmagis in quibusdam quam in ūllō amābilis imperātōr.Trux omnī tempore, etiam fīliī sorōris interfector, disciplīnaetamen mīlitāris et morum dissolūtōrum māgnā ex parte corrēctor.2515.Urbem Rōmam mūrīs fīrmiōribus cīnxit. TemplumSōlī aedificāvit, in quō īnfīnītum aurī gemmārumque cōnstituit.Prōvinciam Dāciam, quam Trāiānus ultrā Dānuviumfēcerat, intermīsit, vāstātō omnī Īllyricō et Moesiā dēspērānseam posse retinērī, abductōsque Rōmānōs ex urbibus etagrīs Dāciae in mediā Moesiā conlocāvit appellāvitque eam5Dāciam, quae nunc duās Moesiās dīvīdit et est in dextrāDānuviō in mare fluentī, cum anteā fuerit in laevā. Occīditurservī suī fraude, quī ad quōsdam mīlitārēs virōs, amīcōsipsīus, nōmina pertulit adnotāta falsō manum ēius imitātus,tamquam Aurēliānus ipsōs pārāret occīdere; itaque ut10praevenīrētur, ab īsdem interfectus est in itineris mediō, quodinter Cōnstantīnopolim et Hēraclēam est strātae veteris;locus Caenophrūrium appellātur. Mors tamen ēius inultanōn fuit. Meruit quoque inter Dīvōs referrī.Tacitus Emperor, 275-276A.D.16.Tacitus post hunc suscēpit imperium, vir ēgregiē morātus15et reī pūblicae gerendae idōneus. Nihil tamen clārumpotuit ostendere intrā sextum mēnsem imperiī morte praeventus.Flōriānus, quī Tacitō successerat, duōbus mēnsibuset diēbusXXin imperiō fuit neque quicquam dīgnum memoriāēgit.20Probus Emperor, 276-282A.D.17.Post hunc Probus, vir inlūstris glōriā mīlitārī, adadministrātiōnem reī pūblicae accessit. Galliās ā barbarīsoccupātās ingentī proeliōrum fēlīcitāte restituit. Quōsdamimperium ūsūrpāre cōnātōs, scīlicet Sāturnīnum in Oriente,Proculum et Bonōsum Agrippīnae, certāminibus oppressit.25Vineās Gallōs et Pannoniōs habēre permīsit, opere mīlitārīAlmam montem apud Sirmium et Aureum apud Moesiamsuperiōrem vīneīs cōnseruit et prōvinciālibus colendōs dedit.Hīc cum bella innumera gessisset, pāce pārātā dīxit brevīmīlitēs necessāriōs nōn futūrōs. Vir ācer, strēnuus, iūstuset quī Aurēliānum aequāret glōriā mīlitārī, morum autemcīvīlitāte superāret. Interfectus tamen est Sirmī tumultūmīlitārī in turrī ferrātā.5Carus Emperor, 282-283A.D.Carus and Numerianus Emperors, 283-284A.D.18.Post hunc Cārus est factus Augustus, Narbōne nātusin Galliā. Is cōnfestim Carīnum et Numeriānum fīliōs Caesarēsfēcit. Sed dum bellum adversus Sarmatās gerit, nūntiātōPersārum tumultū ad Orientem profectus rēs contrāPersās nōbilēs gessit. Ipsōs proeliō fūdit, Cōchēn et10Ctēsiphōntem, urbēs nōbilissimās, cēpit. Et cum castra suprāTigridem habēret, vī dīvīnī fulminis periit. Numeriānusquoque, fīlius ēius, quem sēcum Caesarem ad Persās dūxerat,adulēscēns ēgregiae indolis, cum oculōrum dolōre correptusin lectīculā veherētur, impulsōre Aprō, quī socer ēius15erat, per īnsidiās occīsus est. Et cum dolō occultārēturipsīus mors, quoūsque Aper invādere posset imperium, fētōrecadāveris prōdita est. Mīlitēs enim, quī eum sequebantur,putōre commōtī dēductīs lectīculae palliīs post aliquot diēsmortem ēius nōtam habēre potuērunt.20Diocletian Emperor, 284-305A.D.19.Intereā Carīnus, quem Caesarem ad Parthōs proficīscēnsCārus in Īllyricō, Galliā, Italiā relīquerat, omnibus sē sceleribusinquināvit. Plūrimōs innoxiōs fīctīs crīminibus occīdit,mātrimōnia nōbilia corrūpit, condiscipulīs[184]quoque, quīeum in auditōriō vel levī fatīgātiōne taxāverant, perniciōsus25fuit. Ob quae omnibus hominibus invīsus nōn multō postpoenās dedit. Nam dē Perside victor exercitus rediēns,cum Cārum Augustum fulmine, Numeriānum Caesarem īnsidiīsperdidisset, Dioclētiānum imperātōrem creāvit, Dalmatiāoriundum, virum obscūrissimē nātum, adeō ut ā5plerīsque scrībae fīlius, ā nōnnūllīs Ānullīnī senātōris lībertīnusfuisse crēdātur.20.Is prīma mīlitum cōntiōne iūrāvit Numeriānum nūllōsuō dolō interfectum, et cum iūxtā eum Aper, quī Numeriānōīnsidiās fēcerat, cōnstitisset, in cōnspectū exercitūs manū10Dioclētiānī percussus est. Posteā Carīnum omnium odiō etdētestātiōne vīventem apud Margum ingentī proeliō vīcit,prōditum ab exercitū suō, quem fortiōrem habēbat, aut certēdēsertum, inter Viminācium atque Aureum montem. Itarērum[185]Rōmānārum potītus cum tumultum rūsticānī in15Galliā concitāssent et factiōnī suae Bacaudārum nōmenimpōnerent, ducēs autem habērent Amandum et Aeliānum,ad subigendōs eōs Māximiānum Herculium Caesarem mīsit,quī levibus proeliīs agrestēs domuit et pācem Galliaerefōrmāvit.2021.Per haec tempora etiam Carausius quī vīlissimē nātusstrēnuae mīlitiae ōrdine fāmam ēgregiam fuerat cōnsecūtus,cum apud Bonōniam per trāctum Belgicae et Armoricīpacandum mare accēpisset, quod Francī et Saxonēs īnfestābant.Multīs barbarīs saepe captīs nec praedā integrā aut25prōvincialibus redditā aut imperātōribus missā cum suspiciōesse coepisset cōnsultō ab eō admittī barbarōs, ut trānseuntēscum praedā exciperet atque hāc sē occasiōne dītāret,ā Māximiānō iussus occīdī purpuram sūmpsit et Britanniāsoccupāvit.30Diocletian makes Maximianus Herculius Augustus, Constantius and Maximianus Caesars.22.Ita cum per omnem orbem terrārum rēs turbātae essent,Carausius in Britanniīs rebellāret, Achilleus in Aegyptō,Āfricam Quīnquegentiānī īnfestārent, Narseus Orientībellum īnferret, Dioclētiānus Māximiānum Herculium exCaesare fēcit Augustum, Cōnstantium et Māximiānum5Caesarēs, quōrum Cōnstantius per fīliam nepōs Claudī trāditur,Māximiānus Gālerius in Dāciā haud longē ā Serdicānātus. Atque ut eōs etiam adfīnitāte coniungeret, Cōnstantiusprīvīgnam Herculī Theodōram accēpit, ex quāposteā sex līberōs, Cōnstantīnī frātrēs, habuit, Gālerius10fīliam Dioclētiānī Valeriam, ambō uxōrēs quās habuerantrepudiāre compulsī. Cum Carausiō tamen, cum bella frūstrātemptāta essent contrā virum reī[186]mīlitāris perītissimum,ad postrēmum pāx convēnit. Eum post septenniumAllectus, socius ēius, occīdit, atque ipse post eum Britanniās15trienniō tenuit. Quī ductū Asclēpiodotī, praefectī praetōriō,oppressus est. Ita Britanniae decimō annō receptae.23.Per idem tempus ā Cōnstantiō Caesare in Galliā benepūgnātum est. Circā Lingonas diē ūnā adversam et secundamfortūnam expertus est. Nam cum repentē barbarīs ingruentibus20intrā cīvitātem esset coāctus tam praecipitī necessitāteut clausīs portīs in mūrum fūnibus tollerētur, vixquīnque hōrīs mediīs adventante exercitū sexāgintā ferēmīlia Alamannōrum cecīdit. Māximiānus quoque Augustusbellum in Āfricā prōflīgāvit domitīs Quīnquegentiānīs et25ad pācem redāctīs. Dioclētiānus obsessum AlexandrīaeAchilleum octāvō ferē mēnse superāvit eumque interfēcit.Victōriā acerbē usus est; tōtam Aegyptum gravibusprōscrīptiōnibus caedibusque foedāvit. Eā tamen occāsiōneōrdināvit prōvide multa et disposuit, quae ad nostram aetātemmanent.24.Gālerius Māximiānus prīmum adversus Narseum proeliumīnsecundum habuit inter Callinīcum Carrāsque congressus,5cum incōnsultē magis quam ignavē dīmicāsset;admodum enim parvā manū cum cōpiōsissimō hoste commīsit.25.Pulsus igitur et ad Dioclētiānum profectus cum eīin itinere occurrisset, tantā īnsolentiā ā Dioclētiānō fertur10exceptus ut per aliquot passuum mīlia purpurātus trādāturad vehiculum cucurrisse; mox tamen per Īllyricum Moesiamquecontrāctīs cōpiīs rūrsus cum Narseō, Hormisdae etSapōris avō, in Armeniā Māiōre pūgnāvit successū ingentīnec minōre cōnsiliō, simul fortitūdine, quippe quī etiam15speculātōris mūnus cum alterō aut tertiō equite suscēperit.[187]Pulsō Narseō castra ēius dīripuit; uxōrēs, sorōrēs, līberōscēpit, īnfīnītam extrīnsecus Persārum nōbilitātem, gazamPersicam cōpiōsissimam. Ipsum in ultimās rēgnī solitūdinēsēgit. Quārē ā Dioclētiānō in Mesopotamiā cum praesidiīs20tum morante ovāns regressus ingentī honōre susceptus est.Varia deinceps et simul et virītim bella gessērunt Carpīs etBasternīs subāctīs, Sarmatīs victīs, quārum nātiōnum ingentēscaptīvōrum cōpiās in Rōmānīs fīnibus locāvērunt.Diocletian abdicates, 305A.D.26.Dioclētiānus morātus callidē fuit, sagāx praetereā et25admodum subtīlis ingeniī, et quī sevēritātem suam aliēnāinvidiā vellet explēre. Dīligentissimus tamen et sollertissimusprīnceps et quī imperiō Rōmānō prīmus rēgiaecōnsuētūdinis fōrmam magis quam Rōmānae lībertātis invexerit[188]adorārīque sē iusserit,[188]cum ante eum cūnctī salūtārentur.Ōrnamenta gemmārum vestibus calciāmentīsqueindidit. Nam prius imperiī īnsīgnē in chlamyde purpureātantum erat, reliqua commūnia.527.Herculius autem prōpalam ferus et incīvīlis ingeniī,asperitātem suam etiam vultūs horrōre sīgnificāns. Hīcnatūrae suae indulgēns Dioclētiānō in omnibus est sevēriōribuscōnsiliīs obsecutus. Cum tamen ingravēscente aevōparum sē idōneum Dioclētiānus moderandō imperiō esse10sentīret, auctor Herculiō fuit ut in vītam prīvātam concēderentet statiōnem tuendae reī pūblicae viridiōribusiūniōribusque mandārent. Cuī aegrē conlēga obtemperāvit.Tamen uterque ūnō diē prīvātō habitū imperiī īnsīgnēmūtāvit, Nicomediae Dioclētiānus, Herculius Mediōlānī,15post triumphum inclutum, quem Rōmae ex numerōsīsgentibus ēgerant, pompā ferculōrum inlūstrī, quā Narseīconiugēs sorōrēsque et līberī antē currum ductī sunt. Concessērunttamen Salōnās ūnus, alter in Lūcāniam.28.Dioclētiānus prīvātus in vīllā, quae haud procul ā20Salōnīs est, praeclārō ōtiō cōnsenuit, inūsitātā virtūte ūsus,ut sōlus omnium post conditum Rōmānum imperium extantō fastīgiō sponte ad prīvātae vītae statum cīvīlitātemqueremeāret. Contigit igitur eī, quod nūllī post nātōs hominēs,ut cum prīvātus obīsset,[189]inter Dīvōs tamen referrētur.25LIBER DECIMUSFrom the Abdication of Diocletian to the Death of Jovian,305-364A.D.Constantius I and Galerius Emperors, 305-306A.D.1.Hīs igitur abeuntibus administrātiōne reī pūblicae Cōnstantiuset Gālerius Augustī creātī sunt dīvīsusque intereōs ita Rōmānus orbis, ut Galliam, Ītaliam, Āfricam Cōnstantius,Īllyricum, Asiam, Orientem Gālerius obtinēret,sūmptīs duōbus Caesaribus. Cōnstantius tamen contentus5dīgnitāte[190]Augustī Ītaliae atque Āfricae administrandaesollicitūdinem recusāvit, vir ēgregius et praestantissimaecīvīlitātis, dīvitiīs prōvinciālium ac prīvātōrum studēns,fiscī commoda nōn admodum adfectāns, dīcēnsque meliuspūblicās opēs ā prīvātīs habērī quam intrā ūnum claustrum10reservārī, adeō autem cultūs modicī ut festīs diēbus, sīamīcīs numerōsiōribus esset epulandum, prīvātōrum eīargentō ōstiātim petītō trīclīnia sternerentur. Hīc nōnmodo amābilis, sed etiam venerābilis Gallīs fuit, praecipuēquod Dioclētiānī suspectam prūdentiam et Māximiānī15sanguināriam temeritātem imperiō ēius ēvāserant. Obiit inBritanniā Eborācī prīncipātūs annō tertiō decimō atqueinter Dīvōs relātus est.Constantine Emperor, 306-307A.D.2.Gālerius, vir et probē morātus et ēgregius rē mīlitārī,cum Ītaliam quoque sinente Cōnstantiō administrātiōnī20suae accessisse sentīret, Caesarēs duōs creāvit, Māximīnum,quem Orientī praefēcit, et Sevērum, cuī Ītaliam dedit. Ipsein Īllyricō morātus est. Verum Cōnstantiō mortuō Cōnstantīnus,ex obscūriōre mātrimōniō ēius fīlius, in Britanniācreātus est imperātōr et in locum patris exoptātissimusmoderātor accessit. Rōmae intereā praetōriānī excītō tumultūMāxentium, Herculī fīlium, quī haud procul ab urbe5in vīllā pūblicā morābātur, Augustum nūncupāvērunt. Quōnūntiō Māximiānus Herculius ad spem adrectus resūmendīfastīgiī quod invītus āmīserat, Rōmam advolāvit ē Lūcāniā,quam sedem prīvātus ēlēgerat in agrīs amoenissimīs cōnsenēscēns,Dioclētiānumque etiam per litterās adhortātus10est ut dēpositam resūmeret potestātem, quās ille inrīsāshabuit. Sed adversum motum praetōriānōrum atque MāxentīSevērus Caesar Rōmam missus ā Gāleriō cum exercitūvēnit obsidēnsque urbem mīlitum suōrum scelere dēsertusest. Auctae Māxentī opēs cōnfirmātumque imperium. Sevērus15fugiēns Ravennae interfectus est.3.Herculius tamen Māximiānus post haec in cōntiōneexercitūs fīlium Māxentium nūdāre conātus sēditiōnem etconvīcia mīlitum tulit. Inde ad Galliās profectus est dolōcompositō, tamquam ā fīliō esset expulsus,[191]ut Cōnstantīnō20generō iungerētur, mōliēns tamen Cōnstantīnum repertāoccāsiōne interficere, quī in Galliīs et mīlitum et prōvinciāliumingentī iam favōre rēgnābat caesīs Francīs atqueAlamannīs captīsque eōrum rēgibus, quōs etiam bestiīs,cum māgnificum spectāculum mūneris parāsset, obiēcit.25Dētēctīs igitur īnsidiīs per Faustam fīliam, quae dolumvirō nūntiāverat, profūgit Herculius Massiliaeque oppressus(ex eā etiam nāvigāre ad fīlium praeparābat) poenās deditiūstissimō exitū, vir ad omnem ācerbitātem saevitiamqueprōclīvis, īnfīdus, incommodus, cīvīlitātis penitus expers.30Licinius Emperor, 307-324A.D.4.Per hōc tempus ā Gāleriō Licinius imperātōr est factus,Dāciā oriundus, nōtus eī antīquā cōnsuētūdine et in bellō,quod adversus Narseum gesserat, strēnuis labōribus et officiīsacceptus. Mors Gālerī cōnfestim secūta. Ita rēspūblica tum ā novīs quattuor imperātōribus tenēbātur,5Cōnstantīnō et Māxentiō, fīliīs Augustōrum, Liciniō et Māximīnō,novīs hominibus. Quīntō tamen Cōnstantīnus imperiīsuī annō bellum adversum Māxentium cīvīle commōvit,cōpiās ēius multīs proeliīs fūdit, ipsum postrēmō Rōmaeadversum nōbilēs omnibus exitiīs saevientem apud pontem10Mulvium vīcit Ītaliāque est potītus. Nōn multō[192]deincepsin Oriente quoque adversum Licinium Māximīnus rēs novāsmōlītus vīcīnum exitium fortuītā apud Tarsum morte praevēnit.Constantine the Great sole Ruler, 324-337A.D.5.Cōnstantīnus tamen, vir ingēns et omnia efficere nītēns15quae animō praeparāsset,[193]simul prīncipātum tōtīus orbisadfectāns, Liciniō bellum intulit, quamquam necessitūdōet adfīnitās cum eō esset; nam soror Cōnstantia nūptaLiciniō erat. Ac prīmō eum in Pannoniā Secundā ingentīapparātū bellum apud Cibalās īnstruentem repentīnus oppressit20omnīque Dardaniā, Moesiā, Macedoniā potītus numerōsāsprōvinciās occupāvit.6.Varia deinceps inter eōs bella gesta, et pāx reconciliātaruptaque est. Postremō Licinius nāvālī et terrestrī proeliōvictus apud Nicomediam sē dēdidit et contrā religiōnem25sacrāmentī Thessalonīcae prīvātus occisus est. Eō temporerēs Rōmāna sub ūnō Augustō et tribus Caesaribus, quodnumquam aliās, fuit, cum līberī Cōnstantīnī Galliae, OrientīĪtaliaeque praeessent. Verum īnsolentiā rērum secundārumaliquantum Cōnstantīnus ex illā favōrābilī animī docilitātemūtāvit. Prīmum necessitūdinēs persecūtus ēgregiumvirum fīlium et sorōris fīlium, commodae indolis iuvenem,5interfēcit, mox uxōrem, post numerōsōs amīcōs.7.Vir prīmō imperiī tempore optimīs prīncipibus, ultimōmediīs comparandus. Innumerae in eō animī corporisquevirtūtēs clāruērunt. Mīlitāris glōriae appetentissimus, fortūnāin bellīs prōsperā fuit, vērum ita ut nōn superāret10industriam. Nam etiam Gothōs post cīvīle bellum variēprōflīgāvit pāce hīs ad postremum datā, ingentemque apudbarbarās gentēs memoriae grātiam conlocāvit. Cīvīlibusartibus et studiīs līberālibus dēditus, adfectātor iūstī amōris,quem ab omnibus sibi et līberālitāte et docilitāte quaesīvit,15sīcut in nōnnūllōs amīcōs dubius, ita in reliquōs ēgregius,nihil occāsiōnum praetermittēns, quō opulentiōrēs eōs clāriōrēsquepraestāret.8.Multās lēgēs rogāvit, quāsdam ex bonō et aequō, plērāsquesuperfluās, nōnnūllās sevērās, prīmusque urbem nōminis20suī ad tantum fastīgium ēvehere mōlītus est, ut Rōmaeaemulam faceret. Bellum adversus Parthōs mōliēns, quīiam Mesopotamiam fatīgābant, ūnō et trīcēsimō annō imperiī,aetātis sextō et sexāgēsimō, Nicomediae in vīllāpūblicā obiit. Dēnūntiāta mors ēius est etiam per crīnītam25stellam, quae inūsitātae māgnitūdinis aliquamdiū fūlsit;eam Graecī comētēn vocant. Atque inter Dīvōs meruitreferrī.The Sons of Constantine rule, 337-360A.D.9.Is successōrēs fīliōs trēs relīquit atque ūnum frātrisfīlium. Vērum Dalmatius Caesar prōsperrimā indole neque30patruō absimilis haud multō post oppressus est factiōnemīlitārī et Cōnstantiō, patruēlī suō, sinente potius quamiubente. Cōnstantīnum porrō bellum frātrī īnferentem etapud Aquilēiam incōnsultius proelium aggressum Cōnstantisducēs interēmērunt. Ita rēs pūblica ad duōs Augustōs5redācta. Cōnstantis imperium strēnuum aliquamdiū etiūstum fuit. Mox cum et valetūdine imprōsperā et amīcīsprāviōribus uterētur, ad gravia vitia conversus, cum intolerābilisprōvinciālibus, mīlitī iniūcundus esset, factiōne Māgnentioccīsus est. Obiit haud longē ab Hispāniīs in castrō,10cuī Helenae[194]nōmen est, annō imperiī septimō decimō, aetātistrīcēsimō, rēbus tamen plurimīs strēnuē in mīlitiā gestīsexercituīque per omne vītae tempus sine gravī crūdēlitāteterribilis.10.Dīversa Cōnstantī fortūna fuit. Ā Persīs enim multa15et gravia perpessus saepe captīs oppidīs, obsessīs urbibus,caesīs exercitibus, nūllumque eī contrā Sapōrem prōsperumproelium fuit, nisi quod apud Singara haud dubiam victōriamferōciā mīlitum āmīsit, quī pūgnam sēditiōsē et stolidēcontrā ratiōnem bellī diē iam praecipitī poposcērunt. Post20Cōnstantis necem Māgnentiō Ītaliam, Āfricam, Galliās obtinenteetiam Īllyricum rēs novās habuit, Vetraniōne ad imperiumcōnsēnsū mīlitum ēlēctō. Quem grandaevum iamet cūnctīs amābilem diūturnitāte et fēlīcitāte mīlitiae adtuendum Īllyricum prīncipem creāvērunt, virum probum et25mōrum veterum ac iūcundae cīvīlitātis, sed omnium līberāliumartium expertem adeō ut nē elementa quidem prīmalitterārum nisi grandaevus et iam imperātōr accēperit.11.Sed ā Cōnstantiō, quī ad ultiōnem frāternae necis bellumcīvīle commōverat, abrogātum est Vetraniōnī imperium;30novō inūsitātōque mōre cōnsēnsū mīlitum dēponere īnsīgnēcompulsus. Rōmae quoque tumultus fuit Nepotiānō, Cōnstantīnīsorōris fīliō, per gladiātōriam manum imperiumvīndicante, quī saevīs exōrdiīs[195]dīgnum exitum nactus est.Vīcēsimō enim atque octāvō diē a Māgnentiānīs ducibus5oppressus poenās dedit. Caput ēius pīlō per urbem circumlātumest, gravissimaeque prōscrīptiōnēs et nōbilium caedēsfuērunt.12.Nōn multō post Māgnentius apud Mursam prōflīgātusaciē est ac paene captus. Ingentēs Rōmānī imperiī vīrēs eā10dīmicātiōne cōnsūmptae sunt, ad quaelibet bella externaidōneae, quae multum triumphōrum possent[196]sēcūritātisquecōnferre. Orientī mox ā Cōnstantiō Caesar est datus patruīfīlius Gallus, Māgnentiusque dīversīs proeliīs victus vimvītae suae apud Lugdūnum attulit imperiī annō tertiō,15mēnse septimō, frāter quoque ēius Decentius Senonibus,quem ad tuendās Galliās Caesarem mīserat.13.Per haec tempora etiam ā Cōnstantiō multīs incīvīlibusgestīs Gallus Caesar occīsus est, vir natūrā ferus et adtyrannidem prōnior, sī suō iūre imperāre licuisset.[197]20Silvānus quoque in Galliā rēs novās mōlītus ante diem trīcēsimumexstīnctus est, sōlusque imperiō Rōmānō eō temporeCōnstantius prīnceps et Augustus fuit.14.Mox Iūliānum Caesarem ad Galliās mīsit, patruēlemsuum, Gallī frātrem, trāditā eī in mātrimōnium sorōre,25cum multa oppida barbarī expūgnāssent, alia obsidērent,ubique foeda vāstitās esset Rōmānumque imperium nōndubiā iam calamitāte nūtāret. Ā quō modicīs cōpiīs apudArgentorātum, Galliae urbem, ingentēs Alamannōrum cōpiaeexstīnctae sunt, rēx nōbilissimus captus, Galliae restitūtae.Multa posteā per eundem Iūliānum ēgregiē adversum barbarōsgesta sunt summōtīque ultrā Rhēnum Germānī etfīnibus suīs Rōmānum imperium restitūtum.Julian Emperor, 360-363A.D.15.Neque multō post, cum Germāniciānī exercitūs ā Galliārum5praesidiō tollerentur, cōnsēnsū mīlitum Iūliānus factusAugustus est, interiectōque annō ad Īllyricum obtinendumprofectus Cōnstantiō Parthicīs proeliīs occupātō. Quī rēbuscognitīs ad bellum cīvīle conversus in itinere obiit interCiliciam Cappadociamque annō imperiī octāvō et trīcēsimō,10aetātis quīntō et quadrāgēsimō, meruitque inter Dīvōs referrī,vir ēgregiae tranquillitātis, placidus, nimium amīcīs[198]et familiāribus crēdēns, mox etiam uxōribus dēditior, quītamen prīmīs imperiī annīs ingentī sē modestiā ēgerit, familiāriumetiam locuplētātor neque inhonōrēs sinēns, quōrum15labōriōsa expertus fuisset officia, ad sevēritātem tamen prōpēnsior,sī suspīciō imperiī movērētur, mītis aliās, et cūiusin cīvīlibus magis quam in externīs bellīs sit laudandafortūna.Eutropius takes part in the Parthian Expedition, 363A.D.16.Hinc Iūliānus rērum potītus est ingentīque apparātū20Parthīs intulit bellum, cuī expedītiōnī ego quoque interfuī.Aliquot oppida et castella Persārum in dēditiōnem accēpitvel vī expūgnāvit Assyriamque populātus castra apudCtēsiphōntem statīva aliquamdiū habuit. Remeānsquevictor, dum sē incōnsultius proeliīs īnserit, hostīlī manū25interfectus estVIKal. Iul., imperiī annō septimō, aetātisalterō et trīcēsimō atque inter Dīvōs relātus est, vir ēgregiuset rem publicam īnsīgniter moderātūrus, sī per fāta licuisset.Līberālibus disciplīnīs apprīmē ērudītus, Graecīs doctioratque adeō ut Latīna ērudītiō nēquāquam cum Graecāscientiā convenīret, fācundiā ingentī et prōmptā, memoriae5tenācissimae, in quibusdam philosophō proprior. In amīcōslīberālis, sed minus dīligēns quam tantum prīncipem decuit.Fuērunt enim nōnnūllī quī vulnera glōriae ēius īnferrent.In prōvinciālēs iūstissimus et tribūtōrum, quātenus fierīposset, repressor. Cīvīlis in cūnctōs, mediōcrem habēns10aerāriī cūram, glōriae avidus ac per eam animī plērumqueimmodicī, religiōnis Christiānae nimius īnsectātor, perindetamen ut cruōre abstinēret, M. Antōnīnō nōn absimilis,quem etiam aemulārī studēbat.Jovian Emperor, 363-364A.D.17.Post hunc Ioviānus, quī tunc domesticus mīlitābat,15ad obtinendum imperium cōnsēnsū exercitūs lēctus est, commendātiōnepatris mīlitibus quam suā nōtior. Quī iam turbātīsrēbus exercitū quoque inopiā labōrante ūnō ā Persīsatque alterō proeliō victus pācem cum Sapōre, necessāriamquidem, sed ignōbilem, fēcit multātus fīnibus[199]ac nōnnūllā20imperiī Rōmānī parte trāditā. Quod ante eum annīs mīllecentum et duōbus dē vīgintī ferē, ex quō Rōmānum imperiumconditum erat, numquam accīdit. Quīn etiam legiōnēsnostrae ita et apud Caudium per Pontium Telesīnum et inHispāniā apud Numantiam et in Numidiā sub iūgum missae25sunt, ut nihil tamen fīnium trāderētur. Ea pācis condiciōnōn penitus reprehendenda foret, sī foederis necessitātemtum cum integrum fuit mutāre voluisset, sīcut a Rōmānīsomnibus hīs bellīs, quae commemorāvī, factum est. Namet Samnītibus et Numantīnīs et Numidīs cōnfestim bellainlāta sunt neque pāx rata fuit. Sed dum aemulum imperiīverētur, intra Orientem residēns glōriae parum cōnsuluit.Itaque iter ingressus atque Īllyricum petēns in Galatiae5fīnibus repentīnā morte obiit, vir aliās neque iners nequeimprūdēns.18.Multī exanimātum opīnantur nimiā crūditāte (intercēnandum enim epulīs indulserat), aliī odōre cubiculī, quodex recentī tēctōriō calcis grave quiēscentibus erat, quidam10nimietāte prūnārum, quās gravī frīgore adolērī multāsiusserat. Dēcessit imperiī mēnse septimō, tertiō decimōKal. Mārt., aetātis tertiō et trīcēsimō annō, ac benīgnitāteprīncipum quī eī successērunt inter Dīvōs relātus est.Nam et cīvīlitātī propior et natūrā admodum līberālis fuit.15

10.Huic successit Tetricus senātor, quī Aquitāniam honōrepraesidīs administrāns absēns ā mīlitibus imperātōr ēlēctusest et apud Burdigalam purpuram sūmpsit. Sēditiōnēsmultās mīlitum pertulit. Sed dum haec in Galliā geruntur,in Oriente per Odenāthum Persae victī sunt. Dēfēnsā10Syriā, receptā Mesopotamiā ūsque ad Ctēsiphōntem Odenāthuspenetrāvit.
10.Huic successit Tetricus senātor, quī Aquitāniam honōre
praesidīs administrāns absēns ā mīlitibus imperātōr ēlēctus
est et apud Burdigalam purpuram sūmpsit. Sēditiōnēs
multās mīlitum pertulit. Sed dum haec in Galliā geruntur,
in Oriente per Odenāthum Persae victī sunt. Dēfēnsā10
Syriā, receptā Mesopotamiā ūsque ad Ctēsiphōntem Odenāthus
penetrāvit.
11.Ita Galliēnō rem pūblicam dēserente Rōmānum imperiumin Occidente per Postumum, per Odenāthum in Orienteservātum est. Galliēnus intereā Mediōlānī cum Valeriānō15frātre occīsus est imperiī annō nōnō, Claudiusque eī successitā mīlitibus ēlēctus, ā senātū appellatus Augustus. HīcGothōs Īllyricum Macedoniamque vāstantēs ingentī proeliōvīcit. Parcus vir ac modestus et iūstī[181]tenāx ac reī pūblicaegerendae idōneus, quī tamen intrā imperiī biennium morbō20interiit. Dīvus appellātus est. Senātus eum ingentī honōredecorāvit, scīlicet ut in cūriā clipeus ipsī aureus, item inCapitōliō statua aurea pōnerētur.
11.Ita Galliēnō rem pūblicam dēserente Rōmānum imperium
in Occidente per Postumum, per Odenāthum in Oriente
servātum est. Galliēnus intereā Mediōlānī cum Valeriānō15
frātre occīsus est imperiī annō nōnō, Claudiusque eī successit
ā mīlitibus ēlēctus, ā senātū appellatus Augustus. Hīc
Gothōs Īllyricum Macedoniamque vāstantēs ingentī proeliō
vīcit. Parcus vir ac modestus et iūstī[181]tenāx ac reī pūblicae
gerendae idōneus, quī tamen intrā imperiī biennium morbō20
interiit. Dīvus appellātus est. Senātus eum ingentī honōre
decorāvit, scīlicet ut in cūriā clipeus ipsī aureus, item in
Capitōliō statua aurea pōnerētur.
12.Quintillus post eum, Claudī frāter, cōnsēnsū mīlitumimperātōr ēlēctus est, ūnicae moderātionīs[180]vir et25cīvīlitātis, aequandus frātrī vel praeponendus. Cōnsēnsū senātūs appellātusAugustus septimō decimō diē imperiī occīsus est.
12.Quintillus post eum, Claudī frāter, cōnsēnsū mīlitum
imperātōr ēlēctus est, ūnicae moderātionīs[180]vir et25
cīvīlitātis, aequandus frātrī vel praeponendus. Cōnsēnsū senātūs appellātus
Augustus septimō decimō diē imperiī occīsus est.
13.Post eum Aurēliānus suscēpit imperium, Dāciā Rīpēnsīoriundus, vir in bellō potēns, animī tamen immodicī et adcrūdēlitātem prōpēnsiōris. Is quoque Gothōs strēnuissimē5vīcit. Rōmānam diciōnem ad fīnēs prīstinōs variā bellōrumfēlīcitāte revocāvit. Superāvit in Galliā Tetricum apudCatalaunōs ipsō Tetricō prōdente exercitum suum, cūiusadsiduās sēditiōnēs ferre nōn poterat. Quīn etiam per litterāsoccultās Aurēliānum ita fuerat dēprecātus ut inter10alia versū[182]Vergiliānō uterētur: ‘Ēripe mē hīs, invicte,malīs.’ Zēnobiam quoque, quae occīsō Odenāthō marītōOrientem tenēbat, haud longē ab Antiochīā sine gravīproeliō cēpit, ingressusque Rōmam nōbilem triumphumquasi receptor Orientis Occidentisque ēgit praecēdentibus15currum Tetricō et Zēnobiā. Quī quidem Tetricus corrēctorLūcāniae posteā fuit ac prīvātus diūtissimē vīxit; Zēnobiaautem posterōs, quī adhūc manent, Rōmae relīquit.
13.Post eum Aurēliānus suscēpit imperium, Dāciā Rīpēnsī
oriundus, vir in bellō potēns, animī tamen immodicī et ad
crūdēlitātem prōpēnsiōris. Is quoque Gothōs strēnuissimē5
vīcit. Rōmānam diciōnem ad fīnēs prīstinōs variā bellōrum
fēlīcitāte revocāvit. Superāvit in Galliā Tetricum apud
Catalaunōs ipsō Tetricō prōdente exercitum suum, cūius
adsiduās sēditiōnēs ferre nōn poterat. Quīn etiam per litterās
occultās Aurēliānum ita fuerat dēprecātus ut inter10
alia versū[182]Vergiliānō uterētur: ‘Ēripe mē hīs, invicte,
malīs.’ Zēnobiam quoque, quae occīsō Odenāthō marītō
Orientem tenēbat, haud longē ab Antiochīā sine gravī
proeliō cēpit, ingressusque Rōmam nōbilem triumphum
quasi receptor Orientis Occidentisque ēgit praecēdentibus15
currum Tetricō et Zēnobiā. Quī quidem Tetricus corrēctor
Lūcāniae posteā fuit ac prīvātus diūtissimē vīxit; Zēnobia
autem posterōs, quī adhūc manent, Rōmae relīquit.
14.Hōc imperante etiam in urbe monētāriī rebellāvēruntvitiātīs pecūniīs et Fēlīcissimō rationālī interfectō. Quōs20Aurēliānus victōs ultimā crūdēlitāte compescuit. Plūrimōsnōbilēs capite[183]damnāvit. Saevus et sanguinārius ac necessāriusmagis in quibusdam quam in ūllō amābilis imperātōr.Trux omnī tempore, etiam fīliī sorōris interfector, disciplīnaetamen mīlitāris et morum dissolūtōrum māgnā ex parte corrēctor.25
14.Hōc imperante etiam in urbe monētāriī rebellāvērunt
vitiātīs pecūniīs et Fēlīcissimō rationālī interfectō. Quōs20
Aurēliānus victōs ultimā crūdēlitāte compescuit. Plūrimōs
nōbilēs capite[183]damnāvit. Saevus et sanguinārius ac necessārius
magis in quibusdam quam in ūllō amābilis imperātōr.
Trux omnī tempore, etiam fīliī sorōris interfector, disciplīnae
tamen mīlitāris et morum dissolūtōrum māgnā ex parte corrēctor.25
15.Urbem Rōmam mūrīs fīrmiōribus cīnxit. TemplumSōlī aedificāvit, in quō īnfīnītum aurī gemmārumque cōnstituit.Prōvinciam Dāciam, quam Trāiānus ultrā Dānuviumfēcerat, intermīsit, vāstātō omnī Īllyricō et Moesiā dēspērānseam posse retinērī, abductōsque Rōmānōs ex urbibus etagrīs Dāciae in mediā Moesiā conlocāvit appellāvitque eam5Dāciam, quae nunc duās Moesiās dīvīdit et est in dextrāDānuviō in mare fluentī, cum anteā fuerit in laevā. Occīditurservī suī fraude, quī ad quōsdam mīlitārēs virōs, amīcōsipsīus, nōmina pertulit adnotāta falsō manum ēius imitātus,tamquam Aurēliānus ipsōs pārāret occīdere; itaque ut10praevenīrētur, ab īsdem interfectus est in itineris mediō, quodinter Cōnstantīnopolim et Hēraclēam est strātae veteris;locus Caenophrūrium appellātur. Mors tamen ēius inultanōn fuit. Meruit quoque inter Dīvōs referrī.
15.Urbem Rōmam mūrīs fīrmiōribus cīnxit. Templum
Sōlī aedificāvit, in quō īnfīnītum aurī gemmārumque cōnstituit.
Prōvinciam Dāciam, quam Trāiānus ultrā Dānuvium
fēcerat, intermīsit, vāstātō omnī Īllyricō et Moesiā dēspērāns
eam posse retinērī, abductōsque Rōmānōs ex urbibus et
agrīs Dāciae in mediā Moesiā conlocāvit appellāvitque eam5
Dāciam, quae nunc duās Moesiās dīvīdit et est in dextrā
Dānuviō in mare fluentī, cum anteā fuerit in laevā. Occīditur
servī suī fraude, quī ad quōsdam mīlitārēs virōs, amīcōs
ipsīus, nōmina pertulit adnotāta falsō manum ēius imitātus,
tamquam Aurēliānus ipsōs pārāret occīdere; itaque ut10
praevenīrētur, ab īsdem interfectus est in itineris mediō, quod
inter Cōnstantīnopolim et Hēraclēam est strātae veteris;
locus Caenophrūrium appellātur. Mors tamen ēius inulta
nōn fuit. Meruit quoque inter Dīvōs referrī.
16.Tacitus post hunc suscēpit imperium, vir ēgregiē morātus15et reī pūblicae gerendae idōneus. Nihil tamen clārumpotuit ostendere intrā sextum mēnsem imperiī morte praeventus.Flōriānus, quī Tacitō successerat, duōbus mēnsibuset diēbusXXin imperiō fuit neque quicquam dīgnum memoriāēgit.20
16.Tacitus post hunc suscēpit imperium, vir ēgregiē morātus15
et reī pūblicae gerendae idōneus. Nihil tamen clārum
potuit ostendere intrā sextum mēnsem imperiī morte praeventus.
Flōriānus, quī Tacitō successerat, duōbus mēnsibus
et diēbusXXin imperiō fuit neque quicquam dīgnum memoriā
ēgit.20
17.Post hunc Probus, vir inlūstris glōriā mīlitārī, adadministrātiōnem reī pūblicae accessit. Galliās ā barbarīsoccupātās ingentī proeliōrum fēlīcitāte restituit. Quōsdamimperium ūsūrpāre cōnātōs, scīlicet Sāturnīnum in Oriente,Proculum et Bonōsum Agrippīnae, certāminibus oppressit.25Vineās Gallōs et Pannoniōs habēre permīsit, opere mīlitārīAlmam montem apud Sirmium et Aureum apud Moesiamsuperiōrem vīneīs cōnseruit et prōvinciālibus colendōs dedit.Hīc cum bella innumera gessisset, pāce pārātā dīxit brevīmīlitēs necessāriōs nōn futūrōs. Vir ācer, strēnuus, iūstuset quī Aurēliānum aequāret glōriā mīlitārī, morum autemcīvīlitāte superāret. Interfectus tamen est Sirmī tumultūmīlitārī in turrī ferrātā.5
17.Post hunc Probus, vir inlūstris glōriā mīlitārī, ad
administrātiōnem reī pūblicae accessit. Galliās ā barbarīs
occupātās ingentī proeliōrum fēlīcitāte restituit. Quōsdam
imperium ūsūrpāre cōnātōs, scīlicet Sāturnīnum in Oriente,
Proculum et Bonōsum Agrippīnae, certāminibus oppressit.25
Vineās Gallōs et Pannoniōs habēre permīsit, opere mīlitārī
Almam montem apud Sirmium et Aureum apud Moesiam
superiōrem vīneīs cōnseruit et prōvinciālibus colendōs dedit.
Hīc cum bella innumera gessisset, pāce pārātā dīxit brevī
mīlitēs necessāriōs nōn futūrōs. Vir ācer, strēnuus, iūstus
et quī Aurēliānum aequāret glōriā mīlitārī, morum autem
cīvīlitāte superāret. Interfectus tamen est Sirmī tumultū
mīlitārī in turrī ferrātā.5
18.Post hunc Cārus est factus Augustus, Narbōne nātusin Galliā. Is cōnfestim Carīnum et Numeriānum fīliōs Caesarēsfēcit. Sed dum bellum adversus Sarmatās gerit, nūntiātōPersārum tumultū ad Orientem profectus rēs contrāPersās nōbilēs gessit. Ipsōs proeliō fūdit, Cōchēn et10Ctēsiphōntem, urbēs nōbilissimās, cēpit. Et cum castra suprāTigridem habēret, vī dīvīnī fulminis periit. Numeriānusquoque, fīlius ēius, quem sēcum Caesarem ad Persās dūxerat,adulēscēns ēgregiae indolis, cum oculōrum dolōre correptusin lectīculā veherētur, impulsōre Aprō, quī socer ēius15erat, per īnsidiās occīsus est. Et cum dolō occultārēturipsīus mors, quoūsque Aper invādere posset imperium, fētōrecadāveris prōdita est. Mīlitēs enim, quī eum sequebantur,putōre commōtī dēductīs lectīculae palliīs post aliquot diēsmortem ēius nōtam habēre potuērunt.20
18.Post hunc Cārus est factus Augustus, Narbōne nātus
in Galliā. Is cōnfestim Carīnum et Numeriānum fīliōs Caesarēs
fēcit. Sed dum bellum adversus Sarmatās gerit, nūntiātō
Persārum tumultū ad Orientem profectus rēs contrā
Persās nōbilēs gessit. Ipsōs proeliō fūdit, Cōchēn et10
Ctēsiphōntem, urbēs nōbilissimās, cēpit. Et cum castra suprā
Tigridem habēret, vī dīvīnī fulminis periit. Numeriānus
quoque, fīlius ēius, quem sēcum Caesarem ad Persās dūxerat,
adulēscēns ēgregiae indolis, cum oculōrum dolōre correptus
in lectīculā veherētur, impulsōre Aprō, quī socer ēius15
erat, per īnsidiās occīsus est. Et cum dolō occultārētur
ipsīus mors, quoūsque Aper invādere posset imperium, fētōre
cadāveris prōdita est. Mīlitēs enim, quī eum sequebantur,
putōre commōtī dēductīs lectīculae palliīs post aliquot diēs
mortem ēius nōtam habēre potuērunt.20
19.Intereā Carīnus, quem Caesarem ad Parthōs proficīscēnsCārus in Īllyricō, Galliā, Italiā relīquerat, omnibus sē sceleribusinquināvit. Plūrimōs innoxiōs fīctīs crīminibus occīdit,mātrimōnia nōbilia corrūpit, condiscipulīs[184]quoque, quīeum in auditōriō vel levī fatīgātiōne taxāverant, perniciōsus25fuit. Ob quae omnibus hominibus invīsus nōn multō postpoenās dedit. Nam dē Perside victor exercitus rediēns,cum Cārum Augustum fulmine, Numeriānum Caesarem īnsidiīsperdidisset, Dioclētiānum imperātōrem creāvit, Dalmatiāoriundum, virum obscūrissimē nātum, adeō ut ā5plerīsque scrībae fīlius, ā nōnnūllīs Ānullīnī senātōris lībertīnusfuisse crēdātur.
19.Intereā Carīnus, quem Caesarem ad Parthōs proficīscēns
Cārus in Īllyricō, Galliā, Italiā relīquerat, omnibus sē sceleribus
inquināvit. Plūrimōs innoxiōs fīctīs crīminibus occīdit,
mātrimōnia nōbilia corrūpit, condiscipulīs[184]quoque, quī
eum in auditōriō vel levī fatīgātiōne taxāverant, perniciōsus25
fuit. Ob quae omnibus hominibus invīsus nōn multō post
poenās dedit. Nam dē Perside victor exercitus rediēns,
cum Cārum Augustum fulmine, Numeriānum Caesarem īnsidiīs
perdidisset, Dioclētiānum imperātōrem creāvit, Dalmatiā
oriundum, virum obscūrissimē nātum, adeō ut ā5
plerīsque scrībae fīlius, ā nōnnūllīs Ānullīnī senātōris lībertīnus
fuisse crēdātur.
20.Is prīma mīlitum cōntiōne iūrāvit Numeriānum nūllōsuō dolō interfectum, et cum iūxtā eum Aper, quī Numeriānōīnsidiās fēcerat, cōnstitisset, in cōnspectū exercitūs manū10Dioclētiānī percussus est. Posteā Carīnum omnium odiō etdētestātiōne vīventem apud Margum ingentī proeliō vīcit,prōditum ab exercitū suō, quem fortiōrem habēbat, aut certēdēsertum, inter Viminācium atque Aureum montem. Itarērum[185]Rōmānārum potītus cum tumultum rūsticānī in15Galliā concitāssent et factiōnī suae Bacaudārum nōmenimpōnerent, ducēs autem habērent Amandum et Aeliānum,ad subigendōs eōs Māximiānum Herculium Caesarem mīsit,quī levibus proeliīs agrestēs domuit et pācem Galliaerefōrmāvit.20
20.Is prīma mīlitum cōntiōne iūrāvit Numeriānum nūllō
suō dolō interfectum, et cum iūxtā eum Aper, quī Numeriānō
īnsidiās fēcerat, cōnstitisset, in cōnspectū exercitūs manū10
Dioclētiānī percussus est. Posteā Carīnum omnium odiō et
dētestātiōne vīventem apud Margum ingentī proeliō vīcit,
prōditum ab exercitū suō, quem fortiōrem habēbat, aut certē
dēsertum, inter Viminācium atque Aureum montem. Ita
rērum[185]Rōmānārum potītus cum tumultum rūsticānī in15
Galliā concitāssent et factiōnī suae Bacaudārum nōmen
impōnerent, ducēs autem habērent Amandum et Aeliānum,
ad subigendōs eōs Māximiānum Herculium Caesarem mīsit,
quī levibus proeliīs agrestēs domuit et pācem Galliae
refōrmāvit.20
21.Per haec tempora etiam Carausius quī vīlissimē nātusstrēnuae mīlitiae ōrdine fāmam ēgregiam fuerat cōnsecūtus,cum apud Bonōniam per trāctum Belgicae et Armoricīpacandum mare accēpisset, quod Francī et Saxonēs īnfestābant.Multīs barbarīs saepe captīs nec praedā integrā aut25prōvincialibus redditā aut imperātōribus missā cum suspiciōesse coepisset cōnsultō ab eō admittī barbarōs, ut trānseuntēscum praedā exciperet atque hāc sē occasiōne dītāret,ā Māximiānō iussus occīdī purpuram sūmpsit et Britanniāsoccupāvit.30
21.Per haec tempora etiam Carausius quī vīlissimē nātus
strēnuae mīlitiae ōrdine fāmam ēgregiam fuerat cōnsecūtus,
cum apud Bonōniam per trāctum Belgicae et Armoricī
pacandum mare accēpisset, quod Francī et Saxonēs īnfestābant.
Multīs barbarīs saepe captīs nec praedā integrā aut25
prōvincialibus redditā aut imperātōribus missā cum suspiciō
esse coepisset cōnsultō ab eō admittī barbarōs, ut trānseuntēs
cum praedā exciperet atque hāc sē occasiōne dītāret,
ā Māximiānō iussus occīdī purpuram sūmpsit et Britanniās
occupāvit.30
22.Ita cum per omnem orbem terrārum rēs turbātae essent,Carausius in Britanniīs rebellāret, Achilleus in Aegyptō,Āfricam Quīnquegentiānī īnfestārent, Narseus Orientībellum īnferret, Dioclētiānus Māximiānum Herculium exCaesare fēcit Augustum, Cōnstantium et Māximiānum5Caesarēs, quōrum Cōnstantius per fīliam nepōs Claudī trāditur,Māximiānus Gālerius in Dāciā haud longē ā Serdicānātus. Atque ut eōs etiam adfīnitāte coniungeret, Cōnstantiusprīvīgnam Herculī Theodōram accēpit, ex quāposteā sex līberōs, Cōnstantīnī frātrēs, habuit, Gālerius10fīliam Dioclētiānī Valeriam, ambō uxōrēs quās habuerantrepudiāre compulsī. Cum Carausiō tamen, cum bella frūstrātemptāta essent contrā virum reī[186]mīlitāris perītissimum,ad postrēmum pāx convēnit. Eum post septenniumAllectus, socius ēius, occīdit, atque ipse post eum Britanniās15trienniō tenuit. Quī ductū Asclēpiodotī, praefectī praetōriō,oppressus est. Ita Britanniae decimō annō receptae.
22.Ita cum per omnem orbem terrārum rēs turbātae essent,
Carausius in Britanniīs rebellāret, Achilleus in Aegyptō,
Āfricam Quīnquegentiānī īnfestārent, Narseus Orientī
bellum īnferret, Dioclētiānus Māximiānum Herculium ex
Caesare fēcit Augustum, Cōnstantium et Māximiānum5
Caesarēs, quōrum Cōnstantius per fīliam nepōs Claudī trāditur,
Māximiānus Gālerius in Dāciā haud longē ā Serdicā
nātus. Atque ut eōs etiam adfīnitāte coniungeret, Cōnstantius
prīvīgnam Herculī Theodōram accēpit, ex quā
posteā sex līberōs, Cōnstantīnī frātrēs, habuit, Gālerius10
fīliam Dioclētiānī Valeriam, ambō uxōrēs quās habuerant
repudiāre compulsī. Cum Carausiō tamen, cum bella frūstrā
temptāta essent contrā virum reī[186]mīlitāris perītissimum,
ad postrēmum pāx convēnit. Eum post septennium
Allectus, socius ēius, occīdit, atque ipse post eum Britanniās15
trienniō tenuit. Quī ductū Asclēpiodotī, praefectī praetōriō,
oppressus est. Ita Britanniae decimō annō receptae.
23.Per idem tempus ā Cōnstantiō Caesare in Galliā benepūgnātum est. Circā Lingonas diē ūnā adversam et secundamfortūnam expertus est. Nam cum repentē barbarīs ingruentibus20intrā cīvitātem esset coāctus tam praecipitī necessitāteut clausīs portīs in mūrum fūnibus tollerētur, vixquīnque hōrīs mediīs adventante exercitū sexāgintā ferēmīlia Alamannōrum cecīdit. Māximiānus quoque Augustusbellum in Āfricā prōflīgāvit domitīs Quīnquegentiānīs et25ad pācem redāctīs. Dioclētiānus obsessum AlexandrīaeAchilleum octāvō ferē mēnse superāvit eumque interfēcit.Victōriā acerbē usus est; tōtam Aegyptum gravibusprōscrīptiōnibus caedibusque foedāvit. Eā tamen occāsiōneōrdināvit prōvide multa et disposuit, quae ad nostram aetātemmanent.
23.Per idem tempus ā Cōnstantiō Caesare in Galliā bene
pūgnātum est. Circā Lingonas diē ūnā adversam et secundam
fortūnam expertus est. Nam cum repentē barbarīs ingruentibus20
intrā cīvitātem esset coāctus tam praecipitī necessitāte
ut clausīs portīs in mūrum fūnibus tollerētur, vix
quīnque hōrīs mediīs adventante exercitū sexāgintā ferē
mīlia Alamannōrum cecīdit. Māximiānus quoque Augustus
bellum in Āfricā prōflīgāvit domitīs Quīnquegentiānīs et25
ad pācem redāctīs. Dioclētiānus obsessum Alexandrīae
Achilleum octāvō ferē mēnse superāvit eumque interfēcit.
Victōriā acerbē usus est; tōtam Aegyptum gravibus
prōscrīptiōnibus caedibusque foedāvit. Eā tamen occāsiōne
ōrdināvit prōvide multa et disposuit, quae ad nostram aetātem
manent.
24.Gālerius Māximiānus prīmum adversus Narseum proeliumīnsecundum habuit inter Callinīcum Carrāsque congressus,5cum incōnsultē magis quam ignavē dīmicāsset;admodum enim parvā manū cum cōpiōsissimō hoste commīsit.
24.Gālerius Māximiānus prīmum adversus Narseum proelium
īnsecundum habuit inter Callinīcum Carrāsque congressus,5
cum incōnsultē magis quam ignavē dīmicāsset;
admodum enim parvā manū cum cōpiōsissimō hoste commīsit.
25.Pulsus igitur et ad Dioclētiānum profectus cum eīin itinere occurrisset, tantā īnsolentiā ā Dioclētiānō fertur10exceptus ut per aliquot passuum mīlia purpurātus trādāturad vehiculum cucurrisse; mox tamen per Īllyricum Moesiamquecontrāctīs cōpiīs rūrsus cum Narseō, Hormisdae etSapōris avō, in Armeniā Māiōre pūgnāvit successū ingentīnec minōre cōnsiliō, simul fortitūdine, quippe quī etiam15speculātōris mūnus cum alterō aut tertiō equite suscēperit.[187]Pulsō Narseō castra ēius dīripuit; uxōrēs, sorōrēs, līberōscēpit, īnfīnītam extrīnsecus Persārum nōbilitātem, gazamPersicam cōpiōsissimam. Ipsum in ultimās rēgnī solitūdinēsēgit. Quārē ā Dioclētiānō in Mesopotamiā cum praesidiīs20tum morante ovāns regressus ingentī honōre susceptus est.Varia deinceps et simul et virītim bella gessērunt Carpīs etBasternīs subāctīs, Sarmatīs victīs, quārum nātiōnum ingentēscaptīvōrum cōpiās in Rōmānīs fīnibus locāvērunt.
25.Pulsus igitur et ad Dioclētiānum profectus cum eī
in itinere occurrisset, tantā īnsolentiā ā Dioclētiānō fertur10
exceptus ut per aliquot passuum mīlia purpurātus trādātur
ad vehiculum cucurrisse; mox tamen per Īllyricum Moesiamque
contrāctīs cōpiīs rūrsus cum Narseō, Hormisdae et
Sapōris avō, in Armeniā Māiōre pūgnāvit successū ingentī
nec minōre cōnsiliō, simul fortitūdine, quippe quī etiam15
speculātōris mūnus cum alterō aut tertiō equite suscēperit.[187]
Pulsō Narseō castra ēius dīripuit; uxōrēs, sorōrēs, līberōs
cēpit, īnfīnītam extrīnsecus Persārum nōbilitātem, gazam
Persicam cōpiōsissimam. Ipsum in ultimās rēgnī solitūdinēs
ēgit. Quārē ā Dioclētiānō in Mesopotamiā cum praesidiīs20
tum morante ovāns regressus ingentī honōre susceptus est.
Varia deinceps et simul et virītim bella gessērunt Carpīs et
Basternīs subāctīs, Sarmatīs victīs, quārum nātiōnum ingentēs
captīvōrum cōpiās in Rōmānīs fīnibus locāvērunt.
26.Dioclētiānus morātus callidē fuit, sagāx praetereā et25admodum subtīlis ingeniī, et quī sevēritātem suam aliēnāinvidiā vellet explēre. Dīligentissimus tamen et sollertissimusprīnceps et quī imperiō Rōmānō prīmus rēgiaecōnsuētūdinis fōrmam magis quam Rōmānae lībertātis invexerit[188]adorārīque sē iusserit,[188]cum ante eum cūnctī salūtārentur.Ōrnamenta gemmārum vestibus calciāmentīsqueindidit. Nam prius imperiī īnsīgnē in chlamyde purpureātantum erat, reliqua commūnia.5
26.Dioclētiānus morātus callidē fuit, sagāx praetereā et25
admodum subtīlis ingeniī, et quī sevēritātem suam aliēnā
invidiā vellet explēre. Dīligentissimus tamen et sollertissimus
prīnceps et quī imperiō Rōmānō prīmus rēgiae
cōnsuētūdinis fōrmam magis quam Rōmānae lībertātis invexerit[188]
adorārīque sē iusserit,[188]cum ante eum cūnctī salūtārentur.
Ōrnamenta gemmārum vestibus calciāmentīsque
indidit. Nam prius imperiī īnsīgnē in chlamyde purpureā
tantum erat, reliqua commūnia.5
27.Herculius autem prōpalam ferus et incīvīlis ingeniī,asperitātem suam etiam vultūs horrōre sīgnificāns. Hīcnatūrae suae indulgēns Dioclētiānō in omnibus est sevēriōribuscōnsiliīs obsecutus. Cum tamen ingravēscente aevōparum sē idōneum Dioclētiānus moderandō imperiō esse10sentīret, auctor Herculiō fuit ut in vītam prīvātam concēderentet statiōnem tuendae reī pūblicae viridiōribusiūniōribusque mandārent. Cuī aegrē conlēga obtemperāvit.Tamen uterque ūnō diē prīvātō habitū imperiī īnsīgnēmūtāvit, Nicomediae Dioclētiānus, Herculius Mediōlānī,15post triumphum inclutum, quem Rōmae ex numerōsīsgentibus ēgerant, pompā ferculōrum inlūstrī, quā Narseīconiugēs sorōrēsque et līberī antē currum ductī sunt. Concessērunttamen Salōnās ūnus, alter in Lūcāniam.
27.Herculius autem prōpalam ferus et incīvīlis ingeniī,
asperitātem suam etiam vultūs horrōre sīgnificāns. Hīc
natūrae suae indulgēns Dioclētiānō in omnibus est sevēriōribus
cōnsiliīs obsecutus. Cum tamen ingravēscente aevō
parum sē idōneum Dioclētiānus moderandō imperiō esse10
sentīret, auctor Herculiō fuit ut in vītam prīvātam concēderent
et statiōnem tuendae reī pūblicae viridiōribus
iūniōribusque mandārent. Cuī aegrē conlēga obtemperāvit.
Tamen uterque ūnō diē prīvātō habitū imperiī īnsīgnē
mūtāvit, Nicomediae Dioclētiānus, Herculius Mediōlānī,15
post triumphum inclutum, quem Rōmae ex numerōsīs
gentibus ēgerant, pompā ferculōrum inlūstrī, quā Narseī
coniugēs sorōrēsque et līberī antē currum ductī sunt. Concessērunt
tamen Salōnās ūnus, alter in Lūcāniam.
28.Dioclētiānus prīvātus in vīllā, quae haud procul ā20Salōnīs est, praeclārō ōtiō cōnsenuit, inūsitātā virtūte ūsus,ut sōlus omnium post conditum Rōmānum imperium extantō fastīgiō sponte ad prīvātae vītae statum cīvīlitātemqueremeāret. Contigit igitur eī, quod nūllī post nātōs hominēs,ut cum prīvātus obīsset,[189]inter Dīvōs tamen referrētur.25
28.Dioclētiānus prīvātus in vīllā, quae haud procul ā20
Salōnīs est, praeclārō ōtiō cōnsenuit, inūsitātā virtūte ūsus,
ut sōlus omnium post conditum Rōmānum imperium ex
tantō fastīgiō sponte ad prīvātae vītae statum cīvīlitātemque
remeāret. Contigit igitur eī, quod nūllī post nātōs hominēs,
ut cum prīvātus obīsset,[189]inter Dīvōs tamen referrētur.25
From the Abdication of Diocletian to the Death of Jovian,305-364A.D.
1.Hīs igitur abeuntibus administrātiōne reī pūblicae Cōnstantiuset Gālerius Augustī creātī sunt dīvīsusque intereōs ita Rōmānus orbis, ut Galliam, Ītaliam, Āfricam Cōnstantius,Īllyricum, Asiam, Orientem Gālerius obtinēret,sūmptīs duōbus Caesaribus. Cōnstantius tamen contentus5dīgnitāte[190]Augustī Ītaliae atque Āfricae administrandaesollicitūdinem recusāvit, vir ēgregius et praestantissimaecīvīlitātis, dīvitiīs prōvinciālium ac prīvātōrum studēns,fiscī commoda nōn admodum adfectāns, dīcēnsque meliuspūblicās opēs ā prīvātīs habērī quam intrā ūnum claustrum10reservārī, adeō autem cultūs modicī ut festīs diēbus, sīamīcīs numerōsiōribus esset epulandum, prīvātōrum eīargentō ōstiātim petītō trīclīnia sternerentur. Hīc nōnmodo amābilis, sed etiam venerābilis Gallīs fuit, praecipuēquod Dioclētiānī suspectam prūdentiam et Māximiānī15sanguināriam temeritātem imperiō ēius ēvāserant. Obiit inBritanniā Eborācī prīncipātūs annō tertiō decimō atqueinter Dīvōs relātus est.
1.Hīs igitur abeuntibus administrātiōne reī pūblicae Cōnstantius
et Gālerius Augustī creātī sunt dīvīsusque inter
eōs ita Rōmānus orbis, ut Galliam, Ītaliam, Āfricam Cōnstantius,
Īllyricum, Asiam, Orientem Gālerius obtinēret,
sūmptīs duōbus Caesaribus. Cōnstantius tamen contentus5
dīgnitāte[190]Augustī Ītaliae atque Āfricae administrandae
sollicitūdinem recusāvit, vir ēgregius et praestantissimae
cīvīlitātis, dīvitiīs prōvinciālium ac prīvātōrum studēns,
fiscī commoda nōn admodum adfectāns, dīcēnsque melius
pūblicās opēs ā prīvātīs habērī quam intrā ūnum claustrum10
reservārī, adeō autem cultūs modicī ut festīs diēbus, sī
amīcīs numerōsiōribus esset epulandum, prīvātōrum eī
argentō ōstiātim petītō trīclīnia sternerentur. Hīc nōn
modo amābilis, sed etiam venerābilis Gallīs fuit, praecipuē
quod Dioclētiānī suspectam prūdentiam et Māximiānī15
sanguināriam temeritātem imperiō ēius ēvāserant. Obiit in
Britanniā Eborācī prīncipātūs annō tertiō decimō atque
inter Dīvōs relātus est.
2.Gālerius, vir et probē morātus et ēgregius rē mīlitārī,cum Ītaliam quoque sinente Cōnstantiō administrātiōnī20suae accessisse sentīret, Caesarēs duōs creāvit, Māximīnum,quem Orientī praefēcit, et Sevērum, cuī Ītaliam dedit. Ipsein Īllyricō morātus est. Verum Cōnstantiō mortuō Cōnstantīnus,ex obscūriōre mātrimōniō ēius fīlius, in Britanniācreātus est imperātōr et in locum patris exoptātissimusmoderātor accessit. Rōmae intereā praetōriānī excītō tumultūMāxentium, Herculī fīlium, quī haud procul ab urbe5in vīllā pūblicā morābātur, Augustum nūncupāvērunt. Quōnūntiō Māximiānus Herculius ad spem adrectus resūmendīfastīgiī quod invītus āmīserat, Rōmam advolāvit ē Lūcāniā,quam sedem prīvātus ēlēgerat in agrīs amoenissimīs cōnsenēscēns,Dioclētiānumque etiam per litterās adhortātus10est ut dēpositam resūmeret potestātem, quās ille inrīsāshabuit. Sed adversum motum praetōriānōrum atque MāxentīSevērus Caesar Rōmam missus ā Gāleriō cum exercitūvēnit obsidēnsque urbem mīlitum suōrum scelere dēsertusest. Auctae Māxentī opēs cōnfirmātumque imperium. Sevērus15fugiēns Ravennae interfectus est.
2.Gālerius, vir et probē morātus et ēgregius rē mīlitārī,
cum Ītaliam quoque sinente Cōnstantiō administrātiōnī20
suae accessisse sentīret, Caesarēs duōs creāvit, Māximīnum,
quem Orientī praefēcit, et Sevērum, cuī Ītaliam dedit. Ipse
in Īllyricō morātus est. Verum Cōnstantiō mortuō Cōnstantīnus,
ex obscūriōre mātrimōniō ēius fīlius, in Britanniā
creātus est imperātōr et in locum patris exoptātissimus
moderātor accessit. Rōmae intereā praetōriānī excītō tumultū
Māxentium, Herculī fīlium, quī haud procul ab urbe5
in vīllā pūblicā morābātur, Augustum nūncupāvērunt. Quō
nūntiō Māximiānus Herculius ad spem adrectus resūmendī
fastīgiī quod invītus āmīserat, Rōmam advolāvit ē Lūcāniā,
quam sedem prīvātus ēlēgerat in agrīs amoenissimīs cōnsenēscēns,
Dioclētiānumque etiam per litterās adhortātus10
est ut dēpositam resūmeret potestātem, quās ille inrīsās
habuit. Sed adversum motum praetōriānōrum atque Māxentī
Sevērus Caesar Rōmam missus ā Gāleriō cum exercitū
vēnit obsidēnsque urbem mīlitum suōrum scelere dēsertus
est. Auctae Māxentī opēs cōnfirmātumque imperium. Sevērus15
fugiēns Ravennae interfectus est.
3.Herculius tamen Māximiānus post haec in cōntiōneexercitūs fīlium Māxentium nūdāre conātus sēditiōnem etconvīcia mīlitum tulit. Inde ad Galliās profectus est dolōcompositō, tamquam ā fīliō esset expulsus,[191]ut Cōnstantīnō20generō iungerētur, mōliēns tamen Cōnstantīnum repertāoccāsiōne interficere, quī in Galliīs et mīlitum et prōvinciāliumingentī iam favōre rēgnābat caesīs Francīs atqueAlamannīs captīsque eōrum rēgibus, quōs etiam bestiīs,cum māgnificum spectāculum mūneris parāsset, obiēcit.25Dētēctīs igitur īnsidiīs per Faustam fīliam, quae dolumvirō nūntiāverat, profūgit Herculius Massiliaeque oppressus(ex eā etiam nāvigāre ad fīlium praeparābat) poenās deditiūstissimō exitū, vir ad omnem ācerbitātem saevitiamqueprōclīvis, īnfīdus, incommodus, cīvīlitātis penitus expers.30
3.Herculius tamen Māximiānus post haec in cōntiōne
exercitūs fīlium Māxentium nūdāre conātus sēditiōnem et
convīcia mīlitum tulit. Inde ad Galliās profectus est dolō
compositō, tamquam ā fīliō esset expulsus,[191]ut Cōnstantīnō20
generō iungerētur, mōliēns tamen Cōnstantīnum repertā
occāsiōne interficere, quī in Galliīs et mīlitum et prōvinciālium
ingentī iam favōre rēgnābat caesīs Francīs atque
Alamannīs captīsque eōrum rēgibus, quōs etiam bestiīs,
cum māgnificum spectāculum mūneris parāsset, obiēcit.25
Dētēctīs igitur īnsidiīs per Faustam fīliam, quae dolum
virō nūntiāverat, profūgit Herculius Massiliaeque oppressus
(ex eā etiam nāvigāre ad fīlium praeparābat) poenās dedit
iūstissimō exitū, vir ad omnem ācerbitātem saevitiamque
prōclīvis, īnfīdus, incommodus, cīvīlitātis penitus expers.30
4.Per hōc tempus ā Gāleriō Licinius imperātōr est factus,Dāciā oriundus, nōtus eī antīquā cōnsuētūdine et in bellō,quod adversus Narseum gesserat, strēnuis labōribus et officiīsacceptus. Mors Gālerī cōnfestim secūta. Ita rēspūblica tum ā novīs quattuor imperātōribus tenēbātur,5Cōnstantīnō et Māxentiō, fīliīs Augustōrum, Liciniō et Māximīnō,novīs hominibus. Quīntō tamen Cōnstantīnus imperiīsuī annō bellum adversum Māxentium cīvīle commōvit,cōpiās ēius multīs proeliīs fūdit, ipsum postrēmō Rōmaeadversum nōbilēs omnibus exitiīs saevientem apud pontem10Mulvium vīcit Ītaliāque est potītus. Nōn multō[192]deincepsin Oriente quoque adversum Licinium Māximīnus rēs novāsmōlītus vīcīnum exitium fortuītā apud Tarsum morte praevēnit.
4.Per hōc tempus ā Gāleriō Licinius imperātōr est factus,
Dāciā oriundus, nōtus eī antīquā cōnsuētūdine et in bellō,
quod adversus Narseum gesserat, strēnuis labōribus et officiīs
acceptus. Mors Gālerī cōnfestim secūta. Ita rēs
pūblica tum ā novīs quattuor imperātōribus tenēbātur,5
Cōnstantīnō et Māxentiō, fīliīs Augustōrum, Liciniō et Māximīnō,
novīs hominibus. Quīntō tamen Cōnstantīnus imperiī
suī annō bellum adversum Māxentium cīvīle commōvit,
cōpiās ēius multīs proeliīs fūdit, ipsum postrēmō Rōmae
adversum nōbilēs omnibus exitiīs saevientem apud pontem10
Mulvium vīcit Ītaliāque est potītus. Nōn multō[192]deinceps
in Oriente quoque adversum Licinium Māximīnus rēs novās
mōlītus vīcīnum exitium fortuītā apud Tarsum morte praevēnit.
5.Cōnstantīnus tamen, vir ingēns et omnia efficere nītēns15quae animō praeparāsset,[193]simul prīncipātum tōtīus orbisadfectāns, Liciniō bellum intulit, quamquam necessitūdōet adfīnitās cum eō esset; nam soror Cōnstantia nūptaLiciniō erat. Ac prīmō eum in Pannoniā Secundā ingentīapparātū bellum apud Cibalās īnstruentem repentīnus oppressit20omnīque Dardaniā, Moesiā, Macedoniā potītus numerōsāsprōvinciās occupāvit.
5.Cōnstantīnus tamen, vir ingēns et omnia efficere nītēns15
quae animō praeparāsset,[193]simul prīncipātum tōtīus orbis
adfectāns, Liciniō bellum intulit, quamquam necessitūdō
et adfīnitās cum eō esset; nam soror Cōnstantia nūpta
Liciniō erat. Ac prīmō eum in Pannoniā Secundā ingentī
apparātū bellum apud Cibalās īnstruentem repentīnus oppressit20
omnīque Dardaniā, Moesiā, Macedoniā potītus numerōsās
prōvinciās occupāvit.
6.Varia deinceps inter eōs bella gesta, et pāx reconciliātaruptaque est. Postremō Licinius nāvālī et terrestrī proeliōvictus apud Nicomediam sē dēdidit et contrā religiōnem25sacrāmentī Thessalonīcae prīvātus occisus est. Eō temporerēs Rōmāna sub ūnō Augustō et tribus Caesaribus, quodnumquam aliās, fuit, cum līberī Cōnstantīnī Galliae, OrientīĪtaliaeque praeessent. Verum īnsolentiā rērum secundārumaliquantum Cōnstantīnus ex illā favōrābilī animī docilitātemūtāvit. Prīmum necessitūdinēs persecūtus ēgregiumvirum fīlium et sorōris fīlium, commodae indolis iuvenem,5interfēcit, mox uxōrem, post numerōsōs amīcōs.
6.Varia deinceps inter eōs bella gesta, et pāx reconciliāta
ruptaque est. Postremō Licinius nāvālī et terrestrī proeliō
victus apud Nicomediam sē dēdidit et contrā religiōnem25
sacrāmentī Thessalonīcae prīvātus occisus est. Eō tempore
rēs Rōmāna sub ūnō Augustō et tribus Caesaribus, quod
numquam aliās, fuit, cum līberī Cōnstantīnī Galliae, Orientī
Ītaliaeque praeessent. Verum īnsolentiā rērum secundārum
aliquantum Cōnstantīnus ex illā favōrābilī animī docilitāte
mūtāvit. Prīmum necessitūdinēs persecūtus ēgregium
virum fīlium et sorōris fīlium, commodae indolis iuvenem,5
interfēcit, mox uxōrem, post numerōsōs amīcōs.
7.Vir prīmō imperiī tempore optimīs prīncipibus, ultimōmediīs comparandus. Innumerae in eō animī corporisquevirtūtēs clāruērunt. Mīlitāris glōriae appetentissimus, fortūnāin bellīs prōsperā fuit, vērum ita ut nōn superāret10industriam. Nam etiam Gothōs post cīvīle bellum variēprōflīgāvit pāce hīs ad postremum datā, ingentemque apudbarbarās gentēs memoriae grātiam conlocāvit. Cīvīlibusartibus et studiīs līberālibus dēditus, adfectātor iūstī amōris,quem ab omnibus sibi et līberālitāte et docilitāte quaesīvit,15sīcut in nōnnūllōs amīcōs dubius, ita in reliquōs ēgregius,nihil occāsiōnum praetermittēns, quō opulentiōrēs eōs clāriōrēsquepraestāret.
7.Vir prīmō imperiī tempore optimīs prīncipibus, ultimō
mediīs comparandus. Innumerae in eō animī corporisque
virtūtēs clāruērunt. Mīlitāris glōriae appetentissimus, fortūnā
in bellīs prōsperā fuit, vērum ita ut nōn superāret10
industriam. Nam etiam Gothōs post cīvīle bellum variē
prōflīgāvit pāce hīs ad postremum datā, ingentemque apud
barbarās gentēs memoriae grātiam conlocāvit. Cīvīlibus
artibus et studiīs līberālibus dēditus, adfectātor iūstī amōris,
quem ab omnibus sibi et līberālitāte et docilitāte quaesīvit,15
sīcut in nōnnūllōs amīcōs dubius, ita in reliquōs ēgregius,
nihil occāsiōnum praetermittēns, quō opulentiōrēs eōs clāriōrēsque
praestāret.
8.Multās lēgēs rogāvit, quāsdam ex bonō et aequō, plērāsquesuperfluās, nōnnūllās sevērās, prīmusque urbem nōminis20suī ad tantum fastīgium ēvehere mōlītus est, ut Rōmaeaemulam faceret. Bellum adversus Parthōs mōliēns, quīiam Mesopotamiam fatīgābant, ūnō et trīcēsimō annō imperiī,aetātis sextō et sexāgēsimō, Nicomediae in vīllāpūblicā obiit. Dēnūntiāta mors ēius est etiam per crīnītam25stellam, quae inūsitātae māgnitūdinis aliquamdiū fūlsit;eam Graecī comētēn vocant. Atque inter Dīvōs meruitreferrī.
8.Multās lēgēs rogāvit, quāsdam ex bonō et aequō, plērāsque
superfluās, nōnnūllās sevērās, prīmusque urbem nōminis20
suī ad tantum fastīgium ēvehere mōlītus est, ut Rōmae
aemulam faceret. Bellum adversus Parthōs mōliēns, quī
iam Mesopotamiam fatīgābant, ūnō et trīcēsimō annō imperiī,
aetātis sextō et sexāgēsimō, Nicomediae in vīllā
pūblicā obiit. Dēnūntiāta mors ēius est etiam per crīnītam25
stellam, quae inūsitātae māgnitūdinis aliquamdiū fūlsit;
eam Graecī comētēn vocant. Atque inter Dīvōs meruit
referrī.
9.Is successōrēs fīliōs trēs relīquit atque ūnum frātrisfīlium. Vērum Dalmatius Caesar prōsperrimā indole neque30patruō absimilis haud multō post oppressus est factiōnemīlitārī et Cōnstantiō, patruēlī suō, sinente potius quamiubente. Cōnstantīnum porrō bellum frātrī īnferentem etapud Aquilēiam incōnsultius proelium aggressum Cōnstantisducēs interēmērunt. Ita rēs pūblica ad duōs Augustōs5redācta. Cōnstantis imperium strēnuum aliquamdiū etiūstum fuit. Mox cum et valetūdine imprōsperā et amīcīsprāviōribus uterētur, ad gravia vitia conversus, cum intolerābilisprōvinciālibus, mīlitī iniūcundus esset, factiōne Māgnentioccīsus est. Obiit haud longē ab Hispāniīs in castrō,10cuī Helenae[194]nōmen est, annō imperiī septimō decimō, aetātistrīcēsimō, rēbus tamen plurimīs strēnuē in mīlitiā gestīsexercituīque per omne vītae tempus sine gravī crūdēlitāteterribilis.
9.Is successōrēs fīliōs trēs relīquit atque ūnum frātris
fīlium. Vērum Dalmatius Caesar prōsperrimā indole neque30
patruō absimilis haud multō post oppressus est factiōne
mīlitārī et Cōnstantiō, patruēlī suō, sinente potius quam
iubente. Cōnstantīnum porrō bellum frātrī īnferentem et
apud Aquilēiam incōnsultius proelium aggressum Cōnstantis
ducēs interēmērunt. Ita rēs pūblica ad duōs Augustōs5
redācta. Cōnstantis imperium strēnuum aliquamdiū et
iūstum fuit. Mox cum et valetūdine imprōsperā et amīcīs
prāviōribus uterētur, ad gravia vitia conversus, cum intolerābilis
prōvinciālibus, mīlitī iniūcundus esset, factiōne Māgnenti
occīsus est. Obiit haud longē ab Hispāniīs in castrō,10
cuī Helenae[194]nōmen est, annō imperiī septimō decimō, aetātis
trīcēsimō, rēbus tamen plurimīs strēnuē in mīlitiā gestīs
exercituīque per omne vītae tempus sine gravī crūdēlitāte
terribilis.
10.Dīversa Cōnstantī fortūna fuit. Ā Persīs enim multa15et gravia perpessus saepe captīs oppidīs, obsessīs urbibus,caesīs exercitibus, nūllumque eī contrā Sapōrem prōsperumproelium fuit, nisi quod apud Singara haud dubiam victōriamferōciā mīlitum āmīsit, quī pūgnam sēditiōsē et stolidēcontrā ratiōnem bellī diē iam praecipitī poposcērunt. Post20Cōnstantis necem Māgnentiō Ītaliam, Āfricam, Galliās obtinenteetiam Īllyricum rēs novās habuit, Vetraniōne ad imperiumcōnsēnsū mīlitum ēlēctō. Quem grandaevum iamet cūnctīs amābilem diūturnitāte et fēlīcitāte mīlitiae adtuendum Īllyricum prīncipem creāvērunt, virum probum et25mōrum veterum ac iūcundae cīvīlitātis, sed omnium līberāliumartium expertem adeō ut nē elementa quidem prīmalitterārum nisi grandaevus et iam imperātōr accēperit.
10.Dīversa Cōnstantī fortūna fuit. Ā Persīs enim multa15
et gravia perpessus saepe captīs oppidīs, obsessīs urbibus,
caesīs exercitibus, nūllumque eī contrā Sapōrem prōsperum
proelium fuit, nisi quod apud Singara haud dubiam victōriam
ferōciā mīlitum āmīsit, quī pūgnam sēditiōsē et stolidē
contrā ratiōnem bellī diē iam praecipitī poposcērunt. Post20
Cōnstantis necem Māgnentiō Ītaliam, Āfricam, Galliās obtinente
etiam Īllyricum rēs novās habuit, Vetraniōne ad imperium
cōnsēnsū mīlitum ēlēctō. Quem grandaevum iam
et cūnctīs amābilem diūturnitāte et fēlīcitāte mīlitiae ad
tuendum Īllyricum prīncipem creāvērunt, virum probum et25
mōrum veterum ac iūcundae cīvīlitātis, sed omnium līberālium
artium expertem adeō ut nē elementa quidem prīma
litterārum nisi grandaevus et iam imperātōr accēperit.
11.Sed ā Cōnstantiō, quī ad ultiōnem frāternae necis bellumcīvīle commōverat, abrogātum est Vetraniōnī imperium;30novō inūsitātōque mōre cōnsēnsū mīlitum dēponere īnsīgnēcompulsus. Rōmae quoque tumultus fuit Nepotiānō, Cōnstantīnīsorōris fīliō, per gladiātōriam manum imperiumvīndicante, quī saevīs exōrdiīs[195]dīgnum exitum nactus est.Vīcēsimō enim atque octāvō diē a Māgnentiānīs ducibus5oppressus poenās dedit. Caput ēius pīlō per urbem circumlātumest, gravissimaeque prōscrīptiōnēs et nōbilium caedēsfuērunt.
11.Sed ā Cōnstantiō, quī ad ultiōnem frāternae necis bellum
cīvīle commōverat, abrogātum est Vetraniōnī imperium;30
novō inūsitātōque mōre cōnsēnsū mīlitum dēponere īnsīgnē
compulsus. Rōmae quoque tumultus fuit Nepotiānō, Cōnstantīnī
sorōris fīliō, per gladiātōriam manum imperium
vīndicante, quī saevīs exōrdiīs[195]dīgnum exitum nactus est.
Vīcēsimō enim atque octāvō diē a Māgnentiānīs ducibus5
oppressus poenās dedit. Caput ēius pīlō per urbem circumlātum
est, gravissimaeque prōscrīptiōnēs et nōbilium caedēs
fuērunt.
12.Nōn multō post Māgnentius apud Mursam prōflīgātusaciē est ac paene captus. Ingentēs Rōmānī imperiī vīrēs eā10dīmicātiōne cōnsūmptae sunt, ad quaelibet bella externaidōneae, quae multum triumphōrum possent[196]sēcūritātisquecōnferre. Orientī mox ā Cōnstantiō Caesar est datus patruīfīlius Gallus, Māgnentiusque dīversīs proeliīs victus vimvītae suae apud Lugdūnum attulit imperiī annō tertiō,15mēnse septimō, frāter quoque ēius Decentius Senonibus,quem ad tuendās Galliās Caesarem mīserat.
12.Nōn multō post Māgnentius apud Mursam prōflīgātus
aciē est ac paene captus. Ingentēs Rōmānī imperiī vīrēs eā10
dīmicātiōne cōnsūmptae sunt, ad quaelibet bella externa
idōneae, quae multum triumphōrum possent[196]sēcūritātisque
cōnferre. Orientī mox ā Cōnstantiō Caesar est datus patruī
fīlius Gallus, Māgnentiusque dīversīs proeliīs victus vim
vītae suae apud Lugdūnum attulit imperiī annō tertiō,15
mēnse septimō, frāter quoque ēius Decentius Senonibus,
quem ad tuendās Galliās Caesarem mīserat.
13.Per haec tempora etiam ā Cōnstantiō multīs incīvīlibusgestīs Gallus Caesar occīsus est, vir natūrā ferus et adtyrannidem prōnior, sī suō iūre imperāre licuisset.[197]20Silvānus quoque in Galliā rēs novās mōlītus ante diem trīcēsimumexstīnctus est, sōlusque imperiō Rōmānō eō temporeCōnstantius prīnceps et Augustus fuit.
13.Per haec tempora etiam ā Cōnstantiō multīs incīvīlibus
gestīs Gallus Caesar occīsus est, vir natūrā ferus et ad
tyrannidem prōnior, sī suō iūre imperāre licuisset.[197]20
Silvānus quoque in Galliā rēs novās mōlītus ante diem trīcēsimum
exstīnctus est, sōlusque imperiō Rōmānō eō tempore
Cōnstantius prīnceps et Augustus fuit.
14.Mox Iūliānum Caesarem ad Galliās mīsit, patruēlemsuum, Gallī frātrem, trāditā eī in mātrimōnium sorōre,25cum multa oppida barbarī expūgnāssent, alia obsidērent,ubique foeda vāstitās esset Rōmānumque imperium nōndubiā iam calamitāte nūtāret. Ā quō modicīs cōpiīs apudArgentorātum, Galliae urbem, ingentēs Alamannōrum cōpiaeexstīnctae sunt, rēx nōbilissimus captus, Galliae restitūtae.Multa posteā per eundem Iūliānum ēgregiē adversum barbarōsgesta sunt summōtīque ultrā Rhēnum Germānī etfīnibus suīs Rōmānum imperium restitūtum.
14.Mox Iūliānum Caesarem ad Galliās mīsit, patruēlem
suum, Gallī frātrem, trāditā eī in mātrimōnium sorōre,25
cum multa oppida barbarī expūgnāssent, alia obsidērent,
ubique foeda vāstitās esset Rōmānumque imperium nōn
dubiā iam calamitāte nūtāret. Ā quō modicīs cōpiīs apud
Argentorātum, Galliae urbem, ingentēs Alamannōrum cōpiae
exstīnctae sunt, rēx nōbilissimus captus, Galliae restitūtae.
Multa posteā per eundem Iūliānum ēgregiē adversum barbarōs
gesta sunt summōtīque ultrā Rhēnum Germānī et
fīnibus suīs Rōmānum imperium restitūtum.
15.Neque multō post, cum Germāniciānī exercitūs ā Galliārum5praesidiō tollerentur, cōnsēnsū mīlitum Iūliānus factusAugustus est, interiectōque annō ad Īllyricum obtinendumprofectus Cōnstantiō Parthicīs proeliīs occupātō. Quī rēbuscognitīs ad bellum cīvīle conversus in itinere obiit interCiliciam Cappadociamque annō imperiī octāvō et trīcēsimō,10aetātis quīntō et quadrāgēsimō, meruitque inter Dīvōs referrī,vir ēgregiae tranquillitātis, placidus, nimium amīcīs[198]et familiāribus crēdēns, mox etiam uxōribus dēditior, quītamen prīmīs imperiī annīs ingentī sē modestiā ēgerit, familiāriumetiam locuplētātor neque inhonōrēs sinēns, quōrum15labōriōsa expertus fuisset officia, ad sevēritātem tamen prōpēnsior,sī suspīciō imperiī movērētur, mītis aliās, et cūiusin cīvīlibus magis quam in externīs bellīs sit laudandafortūna.
15.Neque multō post, cum Germāniciānī exercitūs ā Galliārum5
praesidiō tollerentur, cōnsēnsū mīlitum Iūliānus factus
Augustus est, interiectōque annō ad Īllyricum obtinendum
profectus Cōnstantiō Parthicīs proeliīs occupātō. Quī rēbus
cognitīs ad bellum cīvīle conversus in itinere obiit inter
Ciliciam Cappadociamque annō imperiī octāvō et trīcēsimō,10
aetātis quīntō et quadrāgēsimō, meruitque inter Dīvōs referrī,
vir ēgregiae tranquillitātis, placidus, nimium amīcīs[198]
et familiāribus crēdēns, mox etiam uxōribus dēditior, quī
tamen prīmīs imperiī annīs ingentī sē modestiā ēgerit, familiārium
etiam locuplētātor neque inhonōrēs sinēns, quōrum15
labōriōsa expertus fuisset officia, ad sevēritātem tamen prōpēnsior,
sī suspīciō imperiī movērētur, mītis aliās, et cūius
in cīvīlibus magis quam in externīs bellīs sit laudanda
fortūna.
16.Hinc Iūliānus rērum potītus est ingentīque apparātū20Parthīs intulit bellum, cuī expedītiōnī ego quoque interfuī.Aliquot oppida et castella Persārum in dēditiōnem accēpitvel vī expūgnāvit Assyriamque populātus castra apudCtēsiphōntem statīva aliquamdiū habuit. Remeānsquevictor, dum sē incōnsultius proeliīs īnserit, hostīlī manū25interfectus estVIKal. Iul., imperiī annō septimō, aetātisalterō et trīcēsimō atque inter Dīvōs relātus est, vir ēgregiuset rem publicam īnsīgniter moderātūrus, sī per fāta licuisset.Līberālibus disciplīnīs apprīmē ērudītus, Graecīs doctioratque adeō ut Latīna ērudītiō nēquāquam cum Graecāscientiā convenīret, fācundiā ingentī et prōmptā, memoriae5tenācissimae, in quibusdam philosophō proprior. In amīcōslīberālis, sed minus dīligēns quam tantum prīncipem decuit.Fuērunt enim nōnnūllī quī vulnera glōriae ēius īnferrent.In prōvinciālēs iūstissimus et tribūtōrum, quātenus fierīposset, repressor. Cīvīlis in cūnctōs, mediōcrem habēns10aerāriī cūram, glōriae avidus ac per eam animī plērumqueimmodicī, religiōnis Christiānae nimius īnsectātor, perindetamen ut cruōre abstinēret, M. Antōnīnō nōn absimilis,quem etiam aemulārī studēbat.
16.Hinc Iūliānus rērum potītus est ingentīque apparātū20
Parthīs intulit bellum, cuī expedītiōnī ego quoque interfuī.
Aliquot oppida et castella Persārum in dēditiōnem accēpit
vel vī expūgnāvit Assyriamque populātus castra apud
Ctēsiphōntem statīva aliquamdiū habuit. Remeānsque
victor, dum sē incōnsultius proeliīs īnserit, hostīlī manū25
interfectus estVIKal. Iul., imperiī annō septimō, aetātis
alterō et trīcēsimō atque inter Dīvōs relātus est, vir ēgregius
et rem publicam īnsīgniter moderātūrus, sī per fāta licuisset.
Līberālibus disciplīnīs apprīmē ērudītus, Graecīs doctior
atque adeō ut Latīna ērudītiō nēquāquam cum Graecā
scientiā convenīret, fācundiā ingentī et prōmptā, memoriae5
tenācissimae, in quibusdam philosophō proprior. In amīcōs
līberālis, sed minus dīligēns quam tantum prīncipem decuit.
Fuērunt enim nōnnūllī quī vulnera glōriae ēius īnferrent.
In prōvinciālēs iūstissimus et tribūtōrum, quātenus fierī
posset, repressor. Cīvīlis in cūnctōs, mediōcrem habēns10
aerāriī cūram, glōriae avidus ac per eam animī plērumque
immodicī, religiōnis Christiānae nimius īnsectātor, perinde
tamen ut cruōre abstinēret, M. Antōnīnō nōn absimilis,
quem etiam aemulārī studēbat.
17.Post hunc Ioviānus, quī tunc domesticus mīlitābat,15ad obtinendum imperium cōnsēnsū exercitūs lēctus est, commendātiōnepatris mīlitibus quam suā nōtior. Quī iam turbātīsrēbus exercitū quoque inopiā labōrante ūnō ā Persīsatque alterō proeliō victus pācem cum Sapōre, necessāriamquidem, sed ignōbilem, fēcit multātus fīnibus[199]ac nōnnūllā20imperiī Rōmānī parte trāditā. Quod ante eum annīs mīllecentum et duōbus dē vīgintī ferē, ex quō Rōmānum imperiumconditum erat, numquam accīdit. Quīn etiam legiōnēsnostrae ita et apud Caudium per Pontium Telesīnum et inHispāniā apud Numantiam et in Numidiā sub iūgum missae25sunt, ut nihil tamen fīnium trāderētur. Ea pācis condiciōnōn penitus reprehendenda foret, sī foederis necessitātemtum cum integrum fuit mutāre voluisset, sīcut a Rōmānīsomnibus hīs bellīs, quae commemorāvī, factum est. Namet Samnītibus et Numantīnīs et Numidīs cōnfestim bellainlāta sunt neque pāx rata fuit. Sed dum aemulum imperiīverētur, intra Orientem residēns glōriae parum cōnsuluit.Itaque iter ingressus atque Īllyricum petēns in Galatiae5fīnibus repentīnā morte obiit, vir aliās neque iners nequeimprūdēns.
17.Post hunc Ioviānus, quī tunc domesticus mīlitābat,15
ad obtinendum imperium cōnsēnsū exercitūs lēctus est, commendātiōne
patris mīlitibus quam suā nōtior. Quī iam turbātīs
rēbus exercitū quoque inopiā labōrante ūnō ā Persīs
atque alterō proeliō victus pācem cum Sapōre, necessāriam
quidem, sed ignōbilem, fēcit multātus fīnibus[199]ac nōnnūllā20
imperiī Rōmānī parte trāditā. Quod ante eum annīs mīlle
centum et duōbus dē vīgintī ferē, ex quō Rōmānum imperium
conditum erat, numquam accīdit. Quīn etiam legiōnēs
nostrae ita et apud Caudium per Pontium Telesīnum et in
Hispāniā apud Numantiam et in Numidiā sub iūgum missae25
sunt, ut nihil tamen fīnium trāderētur. Ea pācis condiciō
nōn penitus reprehendenda foret, sī foederis necessitātem
tum cum integrum fuit mutāre voluisset, sīcut a Rōmānīs
omnibus hīs bellīs, quae commemorāvī, factum est. Nam
et Samnītibus et Numantīnīs et Numidīs cōnfestim bella
inlāta sunt neque pāx rata fuit. Sed dum aemulum imperiī
verētur, intra Orientem residēns glōriae parum cōnsuluit.
Itaque iter ingressus atque Īllyricum petēns in Galatiae5
fīnibus repentīnā morte obiit, vir aliās neque iners neque
imprūdēns.
18.Multī exanimātum opīnantur nimiā crūditāte (intercēnandum enim epulīs indulserat), aliī odōre cubiculī, quodex recentī tēctōriō calcis grave quiēscentibus erat, quidam10nimietāte prūnārum, quās gravī frīgore adolērī multāsiusserat. Dēcessit imperiī mēnse septimō, tertiō decimōKal. Mārt., aetātis tertiō et trīcēsimō annō, ac benīgnitāteprīncipum quī eī successērunt inter Dīvōs relātus est.Nam et cīvīlitātī propior et natūrā admodum līberālis fuit.15
18.Multī exanimātum opīnantur nimiā crūditāte (inter
cēnandum enim epulīs indulserat), aliī odōre cubiculī, quod
ex recentī tēctōriō calcis grave quiēscentibus erat, quidam10
nimietāte prūnārum, quās gravī frīgore adolērī multās
iusserat. Dēcessit imperiī mēnse septimō, tertiō decimō
Kal. Mārt., aetātis tertiō et trīcēsimō annō, ac benīgnitāte
prīncipum quī eī successērunt inter Dīvōs relātus est.
Nam et cīvīlitātī propior et natūrā admodum līberālis fuit.15